![]() |
Lateinische Texte zur Mettener Lokalgeschichte
|
![]() |
Illmo et Revmo Domino
Domino Leoni de Mergel
Episcopo Eystadiensi,
huius monasterii olim Abbati
OCTOGESIMO AETATIS ANNO EXPLETO
Preces et vota humillime offerunt
OMNES METTENENSES
| Quos in Mettenae familiam sacram sensus fovisset mente pater pius, his immansurum se spopondit Eystadii in cathedram sublatus. |
Ergo quod alta voce, quod intimis Creator, voris poscimus, audias: longam Leoni da senectam, tempora quam maneant beata. |
Post multum tempus cum meritis gravis disrumpes tandem vincula corporis, aeterna gaudiorum gemmis muneret irradians corona. |
| Promissa solvit fidus et iugiter, ex quo relinquit huius oves gregis, ut amliorem abhinc minaret, mente memor tenuit Mettenam. |
Exacta paucis ille decennia octo replevit plena nitentibus gestis, Mettenae quae perinde ac Eystadii cecinere fasti. |
P. Benno Linderbauer O.S.B. |
zurück zu den Texten zur Mettener Lokalgeschichte
St.-Michaels-Gymnasium
Mettenmetten_gym@degnet.de |